

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 13: Versus 14
Quia Sabbato.Deus ab operibus mundi Sabbato requievit. Unde et Moyses Sabbato a servili et noxia actione feriandum praecepit, praefigurans tempus quo nostra saecularia opera, non vero religiosa, id est laudandi Deum cessabunt. In signum hujus rei etiam Sabbato Dominus curat. Hoc autem non intelligens archisynagogus fallitur et fallit, quia lex in Sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, id est peccatis gravari prohibuit.